

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 23: Versus 28
Et erunt sub manu filiorum Aaron, in cultum domus,etc. Ut minores discant majoribus obedire, et majores adjuti a minoribus possint dignius officium explere: sicut in Ecclesia fit hodie.Exedris et in loco purificationis.Thalamis vel cubiculis in quibus habitant Levitae et sacerdotes. Ipsi quoque veri templi ministri aditum debent diligenter observare, dignos intromittere, indignos vero repellere.